- PERPETUI Motus specimen
- PERPETUI Motus specimenexhibetur ab Athanasio Kirchero, in Hydraulica machina, seu clepsydra, quae, ubi effluxit inversa, iterum fluit obversa, caelum aquarum aspergine irrorans, uti docer in descript. Musaei Kircheriani Georg. de Sepibus p. 3. Idem aliô quoque Instrumentô utcumque eum adumbrat. In eo namque motu rarefactionis et condensationis, ex metu vacui sublata aut depressa aqua, quae in exteriore canali detinetur, cum desuper levigato corpore innatante, per annexam chordam, quae circa cylindrum convoluta, suberis levissimi innatantis super aquam pondere in exteriore circulo per axim indice instructam vel horas vel humidum et siccum demonstrat. Sic ex quibusdam puteis, qui ad diversa anni tempora aquâ plus minusve replentur, fieri potest thermometrum, quod continuô motu quatuor anni tempora distinguat; quinimo ad certa distincta spatia sonô campanulae graduum aut anni mutatum tempus sonorô strepitu accidisse commoneat; sicque in sphaera vitrea caloris et frigoris gradus distinguantur. Vide Georg. de Sepibus in Musaeo Kircheriano p. 53. et supra Mobile perpetuum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.